Rozmiar: 15909 bajtów

- 8 -

1301. Juni 10.

In nomine domini amen. Ne ea que geruntur in tempore simul cum lapsu discedant temporis, necessarium est ipsa litterarum apicibus confirmarj. Notum sit igitur universis et singulis presentibus et posteris huius scripti seriem audituris, quod nos, Premislius dei gracia Dux Rathiboriensis relegentes in tenaci memoria fidelia servicia per dilectum nobis Thilonem civem Rathiboriensem multis retroactis temporibus exibita, cupientesque iugi accensione desiderij recompensacionem meritorum inpendere, quandam partem terre sitam inter anticos ortos et novos, circa ductum aque trans civitatem ad domum fratrum predicatorum defluentis, pro usu prati vel alio usu quem sua industria sumptibus aut laboribus in premisso fundo procuraverit, accedente connivencia et consensu universitatis civium Rathiboriensium prefato Thiloni conferimus et donamus. Possidebit autem antedictus Thilo ac sui posteri prenominatam partem terre sive fundum, ad quos successionis, donacionis, empcionis, permutacionis seu locacionis titulo pervenerit, iure hereditario pacifice et quiete. Volumus eciam ut ante nominatus Thilo ac sua posteritas solutis quatuor scotis usualis monete singulis annis sanctimonialibus ordinis fratrum predicatorum in Rathibor Incipiens a festo beatj Martinj non in hoc anno sed futuro, ab omni censuum solucione, exactione, nec non vexacione, quantum ad sepe dictam partem terre sive fundum pratj penitus sit exemptus. In cuius rej testimonium et munimen presentem litteram conscribj precepimus et sigilli nostrj appensione fecimus roborarj. Datum Rathibor presentibus infra scriptis, Johanne prothonotario nostro, Thoma iudice curie, Sandchone subiudice, Adam de Crischowicz militibus nostris, Johanne Macchonis et Thilone de Holessowicz civibus nostris et alijs fide dignis.     Anno incarnacionis domini M°. CCC°. primo. Quarto Jdus Junij.

Mit anhangendem Sigel, wie N. V.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów